5:1.
Et venerunt trans fretum maris in regionem Gerasenorum
5:2.
Et exeunti ei de navi statim occurrit ei de monumentis homo in spiritu inmundo
5:3.
Qui domicilium habebat in monumentis et neque catenis iam quisquam eum poterat ligare
5:4.
Quoniam saepe conpedibus et catenis vinctus disrupisset catenas et conpedes comminuisset et nemo poterat eum domare
5:5.
Et semper nocte ac die in monumentis et in montibus erat clamans et concidens se lapidibus
5:6.
Videns autem Iesum a longe cucurrit et adoravit eum
5:7.
Et clamans voce magna dicit quid mihi et tibi Iesu Fili Dei summi adiuro te per Deum ne me torqueas
5:8.
Dicebat enim illi exi spiritus inmunde ab homine
5:9.
Et interrogabat eum quod tibi nomen est et dicit ei Legio nomen mihi est
quia multi sumus
PS: Vou colocar aqui uns links e tal
sábado, 28 de junho de 2008
Subscrever:
Enviar feedback (Atom)
Sem comentários:
Enviar um comentário